- PRAECEPTORES
- PRAECEPTORESsicut et Medici, in Servorum honoratiorum numero Romanis fuêre: de quibus utrisque Paul. Orosius, l. 7. c. 2. Adeo dira, inquit, Romanos fames consecuta est, ut Caesar Lanistarum familias, omnesque peregrinos, serverum quoque maximas copias exceptis Medicis et Praeceptoribs trudi Urbe praeceperit, apud Laur. Pignorium de Servis. Eorundem usum cum apprime necessarium agnosceret C. Cassius, factum est, ut crederet, heredi quandoque remittendum esse proprii servi manumittendi necessitatem, l. 25. ff. de Fideicomm. libert. quod tamen receptum non est. Docuêre autem et pueros et puellas. Hieronym. Magistrum pueri tui, de quo dignatus es scribere, quem plagiatorem eius esse non dubium est, saepe Euagrius Presbyter, dum Antiochiae adhuc essem, me praesente corripuit; Cui ille respondit ego nibil timeo, dicit se a Domino suo fuisse dimissum. De puellis inprimis insigne exstat testimonium Iuliani IC. l. 4. ff. ubi Pupillus educari deb. Is a eognatis et propinquis puellae perductus ad Magistratum, iussus est alimenta pupillae et mercedes, ut liberalibus artibus institueretur, Praeceptoribus dare. Martialis l. 9. Epigr. 70.Quid tibi nobiscum est, ludi scelerata Magister?Invisum pueris, virginibusque caput.Vide quoque Sueton. de Ill. Gramm. Neque vero servis ipsis defuit magister sive Praeccptor familiaris: de quo antiquus cippus Tibure. D. M. Tib. Claudio. Aug. Lib. Hermeti. M. Pueror. dom. August. apud Pignor. lib. cit. Sed et ipsi Philosophi, a praecipiendo, sive docendo, Praeceptores olim dicti. Quintilian. l. 3. c. 1. Pemeridianis scholis Aristoteles praecipere artem Oratoriam coepit. Quod ortum sine dubio a more eorum prisco, quô sic docebant, ut simul praeciperetn: quemadmodum ex illo celebri αὐτὸς ἔφα, et dixit. iussit. apparet. In quo significatu Praeceptoris appellationem usurpavit A. Gellius, l. 1. c. 13. cum ait: Si tali Praeceptori ratio reddenda sit, nihil faciendum esse monuerunt aliter, quam praeceptum est. Vide Georg. Hornium, Histor. Philos. l. 7. c. 1. Officium Praeceptoris graphice describit Iuvenal. Sat. 7. v. 229.——— Vos saevas imponite leges,Ut Praeceptori verborum regula constet,Ut legat historias, auctores noverit omnes.Tamquam ungues digitosque suos: ut fortê rogatus,Dum petit aut thermas, aut Phoebi balnea, dicatNutricem Anchisae, nomen patriamque novercaeArchemori: dicat, quot Acestes vixerit annes,Quot Siculus Phrygibus vini donaverit urnas:Exigite, ut mores teneros cea pollice ducat,Ut si quis cerâ vultum facit. ———Vide quoque supra in vocibus Magister, Paedagogus, etc. Porro Praeceptor, apud Guil. Tyrium, l. 20. c. 31. de Assassinis: Magistrum solum sibi praeficere et eligere Praeceptorem ——— quem senem vocant: Dominum notat, Principem seu supremum Magistratum. Eundem vocat Vincentius Beluac. l. 31. c. 93. Assasinorum Praeceptorem Vetulum de Montanis. Vide quoque Iacobum de Vitriaco, l. 3. Apud Hierosolymitaos et Templarios Milites. Fraeceptores olim dicti sunt, domorum, quas in provinciis possidebant, Procuatores, quos hodie Commendatores vulgo dicunt, Idem in Histor. Hierosolym. c. 65. Hinc Praeceptoriae, praedia iis assignata, Gall. Commanderies. Vide Monastic. Anglic. Tom. 2. p. 564. et seqq. Apud Walafridum Strabonem de Rebus Eccl. c. 31. Praeceptores Palatii occurrunt, qui iidem cum Comitibus Palatii. Ita enim is: Quemadmodum sunt in palatiis Praeceptores vel Comites Palatii, qui saecularium sausas ventilant etc. Exstatque eiusdem Auctoris carmen, ad Thomam Praeceptorem Palatii. Tom. 6. antiqq. Lection. Canisii, p. 630. Unde et apud Hincmarum Remensem, l. c. pro Praecentor Palatii, MSS. Iquidam Codices Praeceptor praeferunt, Car. du Fresne ubi supra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.